Philippicae

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.

sed iam se conligit et ad extremum incipit philosophari: ‘si me rectis sensibus euntem di immortales, ut spero, adiuverint, vivam libenter. sin autem me aliud fatum[*](me aliud fatum bosv et Nonius p. 349: me aliud aut fatum t) manet, praecipio gaudia suppliciorum vestrorum. namque si victi Pompeiani tam insolentes sunt, victores quales futuri sint vos potius experiemini.’ praecipias licet gaudia: non enim tibi cum Pompeianis, sed cum universa re publica bellum est. omnes te di homines, summi medii infimi, cives peregrini, viri mulieres, liberi servi oderunt. sensimus hoc nuper falso nuntio; vero prope diem sentiemus. quae si tecum ipse recolueris[*](recolueris b: recolis osv: coleris t), aequiore animo et maiore consolatione moriere.

'denique summa iudici mei spectat huc ut meorum iniurias ferre possim, si aut oblivisci velint ipsi fecisse aut ulcisci parati sunt[*](sint codd. Ferrarii) una nobiscum Caesaris mortem.’ hac Antoni sententia cognita dubitaturumne A. Hirtium aut C. Pansam consules putatis quin ad Antonium transeant, Brutum obsideant, Mutinam expugnare cupiant? quid de Pansa et Hirtio loquor[*](loquor Poggius: loquar codd.)? Caesar, singulari pietate adulescens, poteritne se tenere quin D. Bruti sanguine poenas patrias persequatur? itaque fecerunt ut his litteris lectis ad munitiones propius accederent. quo maior adulescens Caesar, maioreque deorum immortalium beneficio rei publicae natus est, qui nulla specie paterni nominis nec pietate abductus umquam est et[*](et om. os: sed Halm) intellegit maximam pietatem conservatione patriae contineri.