Philippicae

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.

cum hoc pacem M. Lepidus, vir ornatissimus omnibus et virtutis et fortunae bonis, si haec videret[*](videret scripsi: denique t (ex l. 20, credo): videret denique cett.: videret audiret denique Madvig: legeret, suaderet, denique Müller), aut vellet aut fieri posse arbitraretur? ‘prius undis flamma[*](undis flamma cod. P. Laeti (corr.), Ferrarius: undas flammam codd.),’ ut ait poeta nescio quis, prius denique omnia quam aut cum Antoniis res publica aut cum re publica Antonii redeant in gratiam. monstra quaedam ista et portenta sunt et[*](et post sunt om. b1) prodigia[*](prodigia del. Halm) rei publicae. moveri sedibus huic urbi melius est atque in alias, si fieri possit, terras[*](in om. hotv, ante terras habet cod. Graevii (in alias om. s)) demigrare, unde Antoniorum ‘nec facta nec nomen audiat[*](nec... audiat poetae verba esse vidit Muretus),’ quam illos, Caesaris virtute eiectos, Bruti retentos, intra haec moenia videre. optatissimum est vincere; secundum est nullum casum pro dignitate et libertate patriae non ferendum putare. quod reliquum est, non est tertium, sed postremum omnium, maximam turpitudinem suscipere vitae cupiditate.

quae cum ita sint, de mandatis litterisque M. Lepidi, viri clarissimi, Servilio adsentior, et hoc amplius censeo, Magnum Pompeium, Gnaei filium, pro patris maiorumque suorum animo studioque in rem publicam suaque pristina virtute, industria, voluntate fecisse, quod suam eorumque quos secum haberet operam senatui populoque Romano pollicitus esset, eamque rem senatui populoque Romano gratam acceptamque esse, eique honori dignitatique eam rem fore. hoc vel coniungi cum hoc senatus consulto licet vel seiungi potest separatimque perscribi, ut proprio senatus consulto Pompeius conlaudatus esse videatur.