Philippicae

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.

age, hoc laetaris: videamus quid moleste feras. ‘A senatu[*](a senatu suppl. Müller (post -as)) iudicatum hostem populi Romani[*](hostem pop. R. Müller: hoc tempore (hostem add. b) codd.) Dolabellam eo quod sicarium occiderit, et videri cariorem rei publicae[*](rei p. mei: pop. R. Poggius) filium scurrae quam C. Caesarem, patriae parentem, ingemiscendum est.’ quid ingemiscis[*](ingemiscis? hostem ed. R: sine puncto Naugerius (1))? hostem Dolabellam[*](iudicatum post Dol. add. Poggius)? quid? te[*](quid te n: qui te cett.) non intellegis dilectu tota Italia habito, consulibus missis, Caesare ornato, sagis denique sumptis hostem iudicatum? quid est autem, scelerate, quod gemas hostem Dolabellam iudicatum a senatu? quem tu ordinem omnino esse nullum putas, sed eam tibi causam belli gerendi proponis ut senatum funditus deleas, reliqui boni et locupletes omnes summum ordinem subsequantur. at scurrae filium appellat. quasi vero ignotus nobis fuerit splendidus eques Romanus, Treboni pater. is autem humilitatem despicere audet cuiusquam[*](cuiusquam ed. R: cuiusque (qui l) mei) qui ex Fadia[*](Fadia Ferrarius: ea die codd.) sustulerit liberos.

'acerbissimum vero est[*](vero est (e~e t) st: est vero cett.) te, A. Hirti, ornatum[*](ornatum ed. Gryph.: ornatum esse codd.) beneficiis Caesaris et talem ab eo relictum qualem ipse miraris.’ equidem negare non possum a Caesare Hirtium ornatum, sed illa ornamenta in virtute et in industria[*](in industria s: om. in cett.) posita lucent. tu vero qui te ab eodem Caesare ornatum negare non potes, quid esses, si tibi ille non tam multa tribuisset? ecquo te tua virtus provexisset, ecquo genus[*](genus genus vitae Schelle: ingenium vrsinus: industria Pluygers)? in lustris, popinis, alea, vino tempus aetatis omne consumpsisses, ut faciebas, cum in gremiis mimarum mentum mentemque[*](mentum mentemque sv, Arusian. K. vii. p. 466: mentem mentumque cett.) deponeres. ‘et te, o puer.’ puerum appellat quem non modo virum sed etiam fortissimum virum sensit et sentiet. est istuc quidem nomen aetatis, sed ab eo minime usurpandum qui suam amentiam puero[*](puero scripsi: pueri t: huic ns: puero huic b nomini b1t: eius nom. nsv: nom. eius b2) praebet ad gloriam. ‘qui omnia nomini debes.’ debet vero solvitque praeclare.