Philippicae

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.

quis tam barbarus umquam, tam immanis, tam ferus? non audivit, non respondit; neque eos solum praesentis sed multo magis nos a quibus illi erant missi sprevit et pro nihilo putavit. postea quod scelus, quod facinus parricida non edidit? circumsedet colonos nostros, exercitum populi Romani, imperatorem, consulem designatum; agros divexat civium optimorum; hostis taeterrimus omnibus bonis cruces ac tormenta minitatur. cum hoc, M. Lepide, pax esse quae potest? cuius ne supplicio quidem ullo satiari videtur posse res publica[*](res publica bst: populus Romanus nv (malo numero)).

quod si quis adhuc dubitare[*](dub. adhuc t) potuit quin nulla societas huic ordini populoque Romano cum illa importunissima belua posset esse, desinet[*](desinet n2, ut voluit Ernesti: designat n1st: desinat bv) profecto dubitare his cognitis litteris quas mihi missas ab Hirtio consule modo accepi. eas dum recito dumque de singulis sententiis breviter disputo, velim, patres conscripti, ut adhuc fecistis, me attente audiatis. ‘Antonius Hirtio et Caesari.’ neque se imperatorem neque Hirtium consulem nec pro praetore[*](pro praetore Orelli: pro p. r. b: praetorem pr v: p. r. n2: p. r. p. r. (p~ s cett.)) Caesarem. satis hoc quidem scite[*](scite nsv: scito t: scire b): deponere alienum nomen ipse maluit quam illis suum reddere. ‘cognita morte C. Treboni non plus gavisus sum quam dolui.’ videte quid se gavisum, quid doluisse dicat: facilius de pace deliberabitis. ‘dedisse poenas sceleratum cineri atque ossibus clarissimi viri et apparuisse numen deorum intra finem anni vertentis aut iam soluto supplicio parricidi[*](parricidii b: -da t: -dae (-diae s) cett.) aut impendente laetandum est.’ O Spartace! quem enim te potius appellem, cuius propter nefanda scelera tolerabilis videtur fuisse[*](videtur fuisse l: fuisse videtur cett. (malo numero)) Catilina? laetandum esse ausus es[*](es nsv ẽ t: om. b) scribere Trebonium dedisse poenas? sceleratum Trebonium? quo scelere, nisi quod te Idibus Martiis a debita tibi peste seduxit?