Philippicae
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.
si enim ille patriae parens, ut tu appellas—ego quid sentiam videro— cur non hic parens verior a quo certe vitam habemus e tuis facinerosissimis manibus ereptam? ‘id agere ut iure deminutus[*](deminutus scripsi: damnatus codd.) sit Dolabella?’ turpem vero actionem, qua defenditur amplissimi auctoritas ordinis contra crudelissimi gladiatoris amentiam! ‘et ut venefica haec liberetur obsidione?’ veneficam audes appellare eum virum qui tuis veneficiis remedia invenit? quem ita obsides, nove Hannibal aut si quis acutior imperator fuit, ut te ipse obsideas neque te istinc, si cupias, possis explicare. recesseris: undique omnes insequentur; manseris: haerebis. nimirum recte veneficam appellas a quo tibi praesentem pestem vides comparatam. ‘Vt quam potentissimus sit Cassius atque Brutus!'
putes Censorinum dicere aut Ventidium aut etiam ipsos Antonios. cur autem nolint[*](nolint Manutius: nolit n2: nolim cett.) potentis esse non modo optimos et nobilissimos viros sed secum etiam in rei publicae defensione coniunctos? ‘nimirum eodem modo haec aspicitis ut priora.’ quae tandem? ‘castra Pompei senatum appellatis[*](appellabatis mg. Crat.).’ an vero tua castra potius senatum appellaremus? in quibus tu es videlicet consularis cuius totus consulatus est ex omni monumentorum memoria evolsus[*](evulsus t: avulsus bv: vulsus ns: revulsus Poggius); duo praetores sine causa diffisi se aliquid habituros— nos enim Caesaris beneficia defendimus—praetorii Philadelphus Annius et innocens Gallius; aedilicii, corycus laterum et vocis meae Bestia, et fidei patronus, fraudator creditorum[*](fraud. cred. del. Rau) Trebellius, et homo dirutus aere Q. Caelius[*](diruptus aere Q. Reid: dirutus diviciisque n2: diruptus divitique (b ex corr.) bn1tv: diruptus dirutusque s: diruptus dirutusque Q. Poggius), columenque amicorum Antoni Cotyla Varius, quem[*](quem ed. Ascens. (3): que quem b: que t: quos cett.) Antonius deliciarum causa loris in convivio caedi iubebat a servis publicis[*](a servis publicis Ferrarius: a sui publicis t: a suis publice cett.); vii virales Lento, Nucula; tum deliciae atque amores populi Romani L. Antonius; tribuni[*](tribuni Ferrarius: -nicii codd.) primum duo designati, Tullus Hostilius qui suo iure in porta nomen inscripsit qua[*](qua Rau: qui codd.), cum prodere imperatorem suum non potuisset[*](potuit s), reliquit; alter est designatus Insteius nescio qui fortis, ut aiunt, latro; quem tamen temperantem fuisse ferunt Pisauri balneatorem.