Philippicae
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.
nam quoad vos omnia pati vidit, usus est ipse incredibili patientia: postea quam vos ad libertatem sensit erectos, praesidia vestrae libertati paravit. at cui pesti quantaeque restitit! si enim C. Antonius quod animo intenderat perficere potuisset—at potuisset[*](at potuisset scripsi: aut potuisset V: potuisset autem Poggius: aut potius Muretus) nisi eius sceleri virtus M. Bruti obstitisset—Macedoniam, Illyricum, Graeciam perdidissemus; esset vel receptaculum pulso Antonio vel agger oppugnandae Italiae Graecia: quae quidem nunc M. Bruti imperio, auctoritate, copiis non instructa solum sed etiam ornata tendit dexteram Italiae suumque ei praesidium pollicetur. qui[*](qui scripsi: quod qui V: quare qui Faernus) ab illo abducit exercitum, et respectum pulcherrimum et praesidium firmissimum adimit rei publicae.
equidem cupio haec quam primum Antonium audire, ut intellegat non D. Brutum quem vallo circumsedeat, sed se ipsum obsideri. tria tenet oppida toto in orbe terrarum; habet inimicissimam Galliam; eos etiam quibus confidebat alienissimos, Transpadanos; Italia omnis infesta est; exterae[*](exterae Vn2: exere n1s: exiere bt) nationes a prima ora[*](a prima ora ed R: a primo ore V: a (ad b) primori bns: ad primũ t (cf Fam. xii 5.1) Graeciae[*](Graecia D) usque ad Aegyptum optimorum et fortissimorum civium imperiis et praesidiis tenentur. erat ei spes una[*](spes una D: pecunia V: spes unica coni. Halm) in C. Antonio qui duorum fratrum aetatibus medius interiectus vitiis[*](vitiis om. D) cum utroque certabat. is[*](is V: s t: om. bns) tamquam extruderetur a senatu in Macedoniam et non contra prohiberetur proficisci, ita cucurrit.
quae tempestas, di immortales, quae flamma, quae vastitas, quae pestis Graeciae[*](Graeciae fuisset D), nisi incredibilis ac divina virtus[*](virtus Caes. V) furentis hominis conatum atque audaciam compressisset! quae celeritas illa Bruti, quae cura, quae virtus! etsi ne C.[*](ne C. Muretus: nec V: ne illa D) quidem Antoni celeritas contemnenda est, quam[*](quem D) nisi in via caducae hereditates retardassent, volasse eum, non iter fecisse[*](non interfecisse D) diceres. Alios ad negotium publicum ire cum cupimus, vix solemus extrudere: hunc retinentes extrusimus[*](extrusimus Muretus: extruimus V: exclusimus D). at quid ei cum Apollonia, quid cum Dyrrachio, quid cum Illyrico, quid cum P. Vatini imperatoris exercitu? succedebat, ut ipse dicebat, Hortensio. certi fines Macedoniae, certa condicio, certus, si modo erat ullus[*](certissimo modo erat illius D), exercitus: cum Illyrico vero et cum Vatini legionibus quid erat Antonio?
'at[*](at V: an t: ac bns) ne Bruto quidem': id enim fortasse quispiam improbus dixerit. omnes legiones, omnes copiae quae ubique sunt rei publicae[*](rei p. V: populi R. D) sunt: nec enim eae[*](neque enim hae D) legiones quae M. Antonium reliquerunt Antoni potius quam rei publicae fuisse dicentur[*](dicentur V: dixerunt t: dicuntur cett.). omne enim et[*](enim et V: enim D) exercitus et imperi ius amittit is qui eo imperio et exercitu rem publicam oppugnat. quod si ipsa res publica iudicaret aut si omne ius decretis eius statueretur, Antonione an Bruto legiones populi Romani adiudicaret? alter advolarat subito ad direptionem pestemque sociorum ut, quacumque[*](quacunque bns: quocunque V: quocum t) iret, omnia vastaret, diriperet, auferret, exercitu populi Romani contra ipsum populum Romanum uteretur; alter eam legem[*](sibi legem D) sibi statuerat, ut, quocumque venisset, lux venisse quaedam et spes salutis videretur. denique alter ad evertendam rem publicam praesidia quaerebat, alter ad conservandam. nec vero nos hoc magis videbamus quam ipsi milites a quibus tanta in iudicando prudentia non erat postulanda.
cumvii cohortibus esse Apolloniae[*](esse Apolloniae Vb (-io b): isse Apolloniam ns: Apolloniam t scribunt n2) scribit Antonium, qui iam aut captus est—quod di duint[*](di duint Halm: di dent V2bns: dicit V1: didicit t)!—aut certe homo verecundus in Macedoniam non accedit ne contra senatus consultum[*](sen. cons. se D) fecisse videatur. dilectus habitus in Macedonia est summo Q. Hortensi studio et industria; cuius animum egregium dignumque ipso et[*](et ipso D) maioribus eius ex Bruti litteris perspicere potuistis. legio quam L. Piso ducebat, legatus Antoni, Ciceroni se filio meo tradidit. equitatus qui in Syriam ducebatur bipertito alter eum quaestorem[*](alter eum quaestorem V: alterum D) a quo ducebatur reliquit in Thessalia seseque ad Brutum contulit; alterum in Macedonia Cn. Domitius adulescens summa virtute, gravitate[*](gravitate om. D), constantia a legato Syriaco[*](Syriaco del. Pluygers) abduxit. P. autem Vatinius qui et antea[*](qui est antea D) iure laudatus a vobis et hoc tempore merito laudandus est aperuit Dyrrachi portas Bruto et exercitum tradidit.
tenet igitur res publica Macedoniam, tenet Illyricum, tuetur Graeciam: nostrae sunt legiones, nostra levis armatura, noster[*](noster (ante equit.) bnt: nostra V: nostri s) equitatus, maximeque noster est Brutus semperque noster, cum sua excellentissima virtute rei publicae natus tum fato quodam paterni maternique generis et nominis. ab hoc igitur viro[*](viro om. D) quisquam bellum timet qui, ante quam nos id coacti suscepimus, in pace iacere quam in bello vigere maluit? quamquam ille quidem numquam iacuit neque[*](nec D) hoc cadere verbum in tantam virtutis praestantiam potest. erat enim in desiderio civitatis, in ore, in sermone omnium; tantum autem aberat a bello ut, cum cupiditate libertatis Italia arderet, defuerit civium studiis potius quam eos in armorum discrimen adduceret. itaque illi ipsi si qui sunt qui tarditatem Bruti reprehendant tamen idem moderationem patientiamque mirantur.