Philippicae
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.
hanc tu, P. Dolabella,— magno loquor cum dolore—hanc tu, inquam, potuisti aequo animo tantam dignitatem deponere? tu[*](te D) autem, M. Antoni, —absentem enim[*](enim om. D) appello—unum illum diem quo in aede telluris senatus fuit non omnibus his mensibus quibus te quidam multum a me dissentientes beatum putant anteponis? quae fuit oratio[*](oratio tua Muretus) de concordia! quanto metu senatus[*](senatus Ernesti: veteranis V1: veteri s: veter v: cetera n: veterani V2ct, del. Manutius (corruptelas e varia lectione ad veteris § 30 in mg. archetypi posita ortas esse arbitror, cf. Deiot. 24)), quanta sollicitudine civitas tum a te liberata est cum conlegam tuum[*](cum collegam tuum V: tum collegam t: tu collegam c: tuum collegam ns), depositis inimicitiis, oblitus auspiciorum a te ipso augure populi Romani nuntiatorum[*](auspiciorum ... nuntiatorum Faernus: auspiciorum a te ipso augure pronuntiate V1 (-ante V2): auspicia te ipso augure nuntiante D), illo primum[*](primo D) die conlegam tibi esse voluisti; cum[*](cum Halm: K. (R. s) D: om. V) tuus parvus filius in Capitolium a te missus pacis obses fuit!
quo senatus die laetior, quo populus Romanus[*](populus Rom. om. V1)? qui quidem nulla in contione umquam frequentior fuit. tum denique liberati per viros fortissimos videbamur, quia, ut illi voluerant, libertatem pax consequebatur. proximo[*](proximo del. Eberhard), altero[*](altero del. Cobet), tertio, denique reliquis consecutis diebus non intermittebas quasi donum aliquod cotidie adferre rei publicae; maximum autem illud quod dictaturae nomen sustulisti. haec inusta est a te, a te, inquam, mortuo Caesari nota ad ignominiam sempiternam. Vt enim propter unius M. Manli scelus decreto gentis Manliae neminem patricium Manlium Marcum[*](Marcum suppl. Gulielmius) vocari licet, sic tu propter unius dictatoris odium nomen dictatoris funditus sustulisti.