Philippicae
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.
num te, cum haec[*](haec cum te D) pro salute rei publicae tanta gessisses, fortunae tuae, num amplitudinis, num claritatis, num gloriae[*](num gloriae V2D, Cus.: om. V1) paenitebat? Vnde igitur subito tanta ista mutatio? non possum adduci ut suspicer te pecunia captum. licet quod cuique libet loquatur, credere non est necesse. nihil enim umquam in te sordidum, nihil humile cognovi. quamquam[*](in te ... quamquam om. D) solent domestici depravare non numquam; sed novi firmitatem tuam. atque utinam ut culpam, sic etiam suspicionem vitare potuisses! illud magis vereor ne ignorans verum iter gloriae gloriosum putes plus te unum posse quam omnis et metui a civibus tuis quam diligi malis[*](quam diligi malis D (cf. Off. ii. 29): om. V). quod si ita putas, totam ignoras viam gloriae. Carum esse civem, bene de re publica mereri, laudari, coli, diligi gloriosum est; metui vero et in odio esse invidiosum, detestabile, imbecillum, caducum.
quod videmus etiam in fabula illi ipsi[*](in fabulis ipsi illi D) qui ‘oderint, dum metuant’ dixerit[*](dixerint D) perniciosum fuisse. Vtinam, M. Antoni[*](M. Vc: om. nst), avum tuum meminisses! de quo tamen audisti multa ex me[*](audisti multa ex me V: multa audisti ex me cns: multa ex me audisti t) eaque[*](eaque Faernus: aquae V: om. D) saepissime. Putasne illum immortalitatem mereri voluisse, ut propter armorum habendorum licentiam metueretur? illa erat vita, illa secunda fortuna, libertate esse parem ceteris[*](cum ceteris D), principem dignitate. itaque, ut omittam res avi tui prosperas, acerbissimum eius supremum diem malim[*](mallem D) quam L. Cinnae dominatum, a quo ille crudelissime est interfectus.