Philippicae
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.
sed per deos immortalis!—te enim intuens, Dolabella, qui es mihi carissimus[*](qui es mihi carissimus om. V1), non possum de utriusque vestrum errore[*](de ... errore D: errorem V) reticere. credo enim vos nobilis homines magna quaedam spectantis non pecuniam, ut quidam nimis creduli suspicantur, quae semper ab amplissimo quoque clarissimoque contempta est, non opes violentas et populo Romano minime ferendam potentiam, sed caritatem civium et gloriam concupivisse. est autem[*](est autem V1: ea est autem V2ct: ea autem est ns) gloria laus[*](et laus V2D: fort. est autem gloria ea laus) recte factorum magnorumque in rem publicam fama[*](fama c et Isidorus Origg. ii. 30. 2 (cf. Marc. 26; de Invent. ii. 166): om. cett.) meritorum, quae cum optimi cuiusque, tum etiam multitudinis testimonio comprobatur.
dicerem, Dolabella, qui recte factorum fructus esset, nisi te praeter ceteros[*](praeter ceteros om. D) paulisper esse expertum viderem. quem potes recordari in vita inluxisse tibi diem laetiorem quam cum expiato foro, dissipato concursu impiorum, principibus sceleris poena adfectis, urbe incendio et caedis metu liberata[*](urbe incendio et caedis metu liberata V2 (cf. Fam. ix. 14. 8): om. V1D) te domum recepisti? cuius ordinis, cuius generis, cuius denique fortunae studia tum laudi et gratulationi tuae se non obtulerunt[*](obtulerunt ct: tulerunt V: optarent ns)? quin mihi etiam, quo auctore te in his rebus uti arbitrabantur, et gratias boni viri agebant et tuo nomine gratulabantur. recordare, quaeso, Dolabella, consensum illum theatri, cum omnes earum rerum obliti propter quas fuerant tibi offensi significarent[*](significarent Vt: significar~t c: significaverunt ns) se[*](se om. V) beneficio novo memoriam veteris doloris abiecisse.