In Catilinam

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.

castra sunt in Italia contra populum Romanum in Etruriae faucibus conlocata, crescit in dies singulos hostium numerus; eorum autem castrorum imperatorem ducemque hostium intra moenia atque adeo in senatu videtis[*](videtis ah: videmus αβγ ) intestinam aliquam cotidie perniciem rei publicae molientem. si te iam[*](iam om. Quintil. ix. 3. 19, sup. lin. hab Ao ), Catilina, comprehendi, si interfici iussero, credo, erit verendum mihi ne non hoc potius omnes boni serius a me quam quisquam crudelius factum esse dicat. verum ego hoc quod iam pridem factum esse oportuit certa de causa nondum adducor ut faciam. tum denique interficiere[*](interficiam te αγ ), cum iam nemo tam improbus, tam perditus[*](nemo tam perditus AV ), tam tui similis inveniri poterit qui id non iure factum esse fateatur.