In Catilinam

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.

decrevit quondam senatus uti[*](uti CAVh: ut aαβγ ) Opimius consul videret ne quid res publica detrimenti caperet: nox nulla intercessit: interfectus est propter quasdam seditionum suspiciones Gracchus, clarissimo patre, avo[*](avo om. oux: natus t ), maioribus[*](maioribus a maioribus hαγ ), occisus est cum liberis Fulvius consularis. simili senatus consulto Mario et Valerio consulibus est permissa res publica: num unum diem postea Saturninum tribunum plebis et Servilium praetorem mors ac rei publicae poena remorata est? at vero[*](vero om. ah ) nos vicesimum iam diem patimur hebescere aciem horum auctoritatis. habemus enim eius[*](eius CAV: huiusce ah: huius αβγ ) modi senatus consultum, verum[*](verum α (C1) o1u: verum tamen cett. (C2)) inclusum in tabulis, tamquam in vagina reconditum, quo ex senatus consulto confestim te interfectum esse[*](te interfectum esse ah: interfectum te esse (esse te o) αβγ ), Catilina, convenit. vivis, et vivis non ad deponendam, sed ad confirmandam audaciam. cupio, patres conscripti, me esse clementem, cupio in tantis rei publicae periculis non[*](non α h: me non αβγ ) dissolutum videri, sed iam[*](sed iam α o1: sed etiam cett. ) me ipse inertiae nequitiaeque condemno.