In Catilinam

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.

potestne tibi haec lux, Catilina, aut huius caeli spiritus esse iucundus, cum scias esse horum[*](horum esse h: horum ot ) neminem qui nesciat[*](qui nesciat qui sciat A1: quin sciat a: qui non sciat h ) te pridie Kalendas Ianuarias Lepido et Tullo consulibus stetisse in comitio cum telo, manum consulum et principum civitatis interficiendorum causa paravisse, sceleri ac furori tuo non mentem aliquam aut timorem tuum[*](tuum om. ao1u ) sed Fortunam[*](fortunam vulg. ) populi Romani obstitisse? ac iam illa omitto — neque enim sunt aut obscura aut non multa commissa postea — quotiens tu me designatum, quotiens vero[*](quotiens vero om. a: quotiens me bs: quotiens h ) consulem interficere conatus es![*](conatus es voluisti αβ x ) quot ego tuas petitiones ita coniectas ut vitari posse non viderentur parva quadam declinatione et, ut aiunt, corpore effugi! nihil agis[*](nihil agis om. αβo1tx ), nihil adsequeris[*](adsequeris AV: adsequeris, nihil moliris cett. (cf. § 8)), neque tamen conari ac velle desistis.