In Catilinam

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.

quid vero? nuper cum morte superioris uxoris novis nuptiis locum[*](locum α h: domum αβγ ) vacuefecisses[*](vacuefecisses vacuumfecisses a: vacuefecisti h ), nonne etiam alio incredibili scelere hoc scelus cumulavisti[*](cumula visti Wüst: cumulasti codd. )? quod ego praetermitto et facile patior sileri[*](sileri aho: om. cett. ), ne in hac civitate tanti facinoris immanitas aut exstitisse aut non vindicata esse videatur. praetermitto ruinas fortunarum tuarum quas omnis proximis Idibus tibi impendere[*](proximis Idibus tibi impendere Aah: impend. tibi (tibi impend.) prox. Id. cett. ) senties: ad illa venio quae non ad privatam ignominiam vitiorum tuorum, non ad domesticam tuam[*](tuam om. AV ) difficultatem ac turpitudinem, sed ad summam rem publicam atque ad omnium nostrum vitam salutemque pertinent.