In Catilinam
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.
quotiens[*](quotiens α h: quotiens vero cett. ) iam tibi[*](tibi iam ah ) extorta est ista sica de manibus, quotiens excidit casu aliquo et elapsa est, del. Heumann ) quae quidem quibus abs te initiata sacris ac[*](ac aut (ut V) AV ) devota sit nescio, quod eam necesse putas esse in consulis corpore defigere. nunc vero quae tua est ista vita? sic enim iam tecum loquar, non ut odio permotus esse videar, quo debeo, sed ut misericordia, quae tibi nulla debetur. venisti paulo ante in senatum. quis te ex hac tanta frequentia, tot ex[*](totque ex a ) tuis amicis ac necessariis salutavit? si hoc post hominum memoriam contigit nemini, vocis exspectas contumeliam, cum sis gravissimo iudicio taciturnitatis oppressus? quid, quod adventu tuo ista subsellia vacuefacta sunt, quod omnes consulares qui tibi persaepe ad caedem constituti fuerunt, simul atque adsedisti, partem istam subselliorum nudam atque inanem reliquerunt, quo tandem animo tibi[*](tibi α h: hoc tibi αβγ ) ferendum putas?