In Catilinam
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.
num dubitas id me imperante facere quod iam tua sponte faciebas? exire ex urbe iubet consul hostem. interrogas me, num in exsilium? non iubeo, sed, si me consulis, suadeo. quid est enim, Catilina, quod te iam in hac urbe delectare possit? in qua nemo est extra istam coniurationem perditorum hominum qui te non metuat, nemo qui non oderit[*](non oderit te ante non add. at, post non h ). quae nota domesticae turpitudinis non inusta vitae tuae est? quod privatarum rerum dedecus non haeret in fama[*](haeret in fama Ant. Augustinus: haeret (inhaeret h) infamiae (-ia a) codd.: inhaeret in fama Madvig )? quae libido ab oculis, quod facinus a manibus umquam tuis, quod flagitium a toto corpore afuit[*](afuit V: abfuit cett. )? cui tu adulescentulo quem corruptelarum inlecebris inretisses non aut ad audaciam ferrum aut ad libidinem facem praetulisti?