De Lege Agraria

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 4. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.

videte nunc quo adfectent iter apertius quam antea. nam superiore parte legis quem ad modum Pompeium oppugnarent, a me indicati sunt; nunc iam se ipsi indicabunt. iubent venire agros Attalensium atque Olympenorum quos populo Romano P. Servili, fortissimi viri, victoria adiunxit, deinde agros in Macedonia regios qui partim T. Flaminini, partim L. Pauli qui Persen vicit virtute parti sunt, deinde agrum optimum et fructuosissimum Corinthium qui L. Mummi imperio ac felicitate ad vectigalia populi Romani adiunctus est, post autem agros in Hispania apud Carthaginem novam duorum Scipionum eximia virtute possessos; tum vero ipsam veterem Carthaginem vendunt quam P. Africanus nudatam tectis ac moenibus sive ad notandam Carthaginiensium calamitatem, sive ad testificandam nostram victoriam, sive oblata aliqua religione ad aeternam hominum memoriam consecravit.

his insignibus atque infulis imperi venditis quibus ornatam nobis maiores nostri rem publicam tradiderunt, iubent eos agros venire quos rex Mithridates in Paphlagonia, Ponto Cappadociaque possederit. num obscure videntur prope hasta praeconis insectari Cn. Pompei exercitum qui venire iubeant eos ipsos agros in quibus ille etiam nunc bellum gerat atque versetur?

hoc vero cuius modi est, quod eius auctionis quam constituunt locum sibi nullum definiunt? nam xviris quibus in locis ipsis videatur vendendi potestas lege permittitur. censoribus vectigalia locare nisi in conspectu populi Romani non licet; his vendere vel in ultimis terris licebit? at hoc etiam nequissimi homines consumptis patrimoniis faciunt ut in atriis auctionariis potius quam in triviis aut in compitis auctionentur; hic permittit sua lege xviris ut in quibus commodum sit tenebris, ut in qua velint solitudine, bona populi Romani possint divendere.