De Lege Agraria
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 4. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.
iam illa omnibus in provinciis, regnis, liberis populis quam acerba, quam formidolosa, quam quaestuosa concursatio xviralis futura sit, non videtis? hereditatum obeundarum causa quibus vos legationes dedistis, qui et privati et privatum ad negotium exierunt non maximis opibus neque summa auctoritate praediti, tamen auditis profecto quam graves eorum adventus sociis nostris esse soleant.
quam ob rem quid putatis impendere hac lege omnibus gentibus terroris et mali, cum immittantur in orbem terrarum xviri summo cum imperio, summa cum avaritia infinitaque omnium rerum cupiditate? quorum cum adventus graves, cum fasces formidolosi, tum vero iudicium ac potestas erit non ferenda; licebit enim quod videbitur publicum iudicare, quod iudicarint vendere. etiam illud quod homines sancti non facient, ut pecuniam accipiant ne vendant, tamen id eis ipsum per legem licebit. hinc vos quas spoliationes, quas pactiones, quam denique in omnibus locis nundinationem iuris ac fortunarum fore putatis?
etenim, quod superiore parte legis praefinitum fuit, '
Svlla et Pompeio consvlibvs,' id rursus liberum infinitumque fecerunt. iubet enim eosdem xviros omnibus agris publicis pergrande vectigal imponere, ut idem possint et liberare agros quos commodum sit et quos ipsis libeat publicare. quo in iudicio perspici non potest utrum severitas acerbior an benignitas quaestuosior sit futura. sunt tamen in tota lege exceptiones duae non tam iniquae quam suspiciosae. excipit enim in vectigali imponendo agrum Recentoricum Siciliensem, in vendendis agris eos agros de quibus cautum sit foedere. hi sunt in Africa, qui ab Hiempsale possidentur.