De Lege Agraria

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 4. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.

videte nunc proximo capite ut impurus helluo turbet rem publicam, ut a maioribus nostris possessiones relictas disperdat ac dissipet, ut sit non minus in populi Romani patrimonio nepos quam in suo. perscribit in sua lege vectigalia quae xviri vendant, hoc est, proscribit auctionem publicorum bonorum. agros emi volt qui dividantur; quaerit pecuniam. videlicet excogitabit aliquid atque adferet. nam superioribus capitibus dignitas populi Romani violabatur, nomen imperi in commune odium orbis terrae vocabatur, urbes pacatae, agri sociorum, regum status xviris donabantur; nunc praesens pecunia, certa, numerata quaeritur.

exspecto quid tribunus plebis vigilans et acutus excogitet. 'Veneat,' inquit, 'silva Scantia.' Vtrum tandem hanc silvam in relictis possessionibus, an in censorum pascuis invenisti? si quid est quod indagaris, inveneris, ex tenebris erueris, quamquam iniquum est, tamen consume sane, quod commodum est, quoniam quidem tu attulisti; silvam vero tu Scantiam vendas nobis consulibus atque hoc senatu? tu ullum vectigal attingas, tu populo Romano subsidia belli, tu ornamenta pacis eripias? tum vero hoc me inertiorem consulem iudicabo quam illos fortissimos viros qui apud maiores nostros fuerunt, quod, quae vectigalia illis consulibus populo Romano parta sunt, ea me consule ne retineri quidem potuisse iudicabuntur.

vendit Italiae possessiones ex ordine omnis. sane est in eo diligens; nullam enim praetermittit. persequitur in tabulis censoriis totam Siciliam; nullum aedificium, nullos agros relinquit. Audistis auctionem populi Romani proscriptam a tribuno plebis, constitutam in mensem Ianuarium, et, credo, non dubitatis quin idcirco haec aerari causa non vendiderint ei qui armis et virtute pepererunt, ut esset quod nos largitionis causa venderemus.