Pro A. Cluentio

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.

quid quod Staienus est condemnatus? non dico hoc tempore, iudices, id quod nescio an dici oporteat, illum maiestatis esse condemnatum[*](condemnatum Sa: damnatum Mm); non recito testimonia hominum honestissimorum quae in Staienum sunt dicta ab eis qui Mam. Aemilio[*](Mam. Aemilio Manutius (consul erat A. V. C. 677): M. Aemilio Mma), clarissimo viro, legati et praefecti et tribuni militares fuerunt; quorum testimoniis planum factum est maxime eius opera, cum quaestor esset, in exercitu seditionem esse conflatam; ne illa quidem testimonia recito quae dicta sunt de HS dc[*](dcMm: xxxxaa) quae ille, cum accepisset nomine iudici Safiniani, sicut in[*](in om. Sa) Oppianici iudicio postea, reticuit[*](reticuit Sb1y2a: retinuit cett.) atque suppressit[*](repressit S).

omitto et haec et alia permulta quae illo[*](in illo coni. Müller (cf. §99)) iudicio in Staienum dicta sunt; hoc dico, eandem tum fuisse P.(Publio) et L.(Lucio) Cominiis, equitibus Romanis, honestis[*](honestis Sb2a: honestissimis Mm) hominibus et disertis, controversiam cum Staieno quem accusabant quae nunc mihi est[*](est Mm: sit Sa) cum Attio. Cominii dicebant idem quod ego dico, Staienum ab Oppianico pecuniam accepisse ut iudicium corrumperet; Staienus conciliandae gratiae causa se[*](se om. Sa) accepisse dicebat.