Pro A. Cluentio

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.

at enim[*](enim Sa: om. Mm) etiam Bulbus est condemnatus. adde 'maiestatis,' ut intellegas hoc iudicium cum illo non esse coniunctum. at est hoc illi crimen obiectum. fateor, sed etiam legionem esse ab eo sollicitatam in Illyrico C.(Gaii) Cosconi[*](Coscinii S) litteris et multorum testimoniis planum factum est, quod crimen erat proprium illius quaestionis et quae res lege maiestatis tenebatur. at hoc obfuit ei[*](ei om. S) maxime. iam ista divinatio est; qua si uti licet, vide ne mea coniectura multo sit verior. ego enim sic arbitror, Bulbum, quod homo nequam, turpis, improbus, multis flagitiis contaminatus in iudicium sit adductus, idcirco facilius esse damnatum. tu mihi ex tota causa Bulbi quod tibi commodum est eligis ut id esse secutos iudices dicas.

quapropter hoc Bulbi iudicium non plus huic obesse causae debet quam illa quae commemorata sunt ab accusatore duo iudicia P.(Publii) Popili et Ti.(Tiberii) Guttae[*](Ti. a, Quintil. v. 10. 108: T. Mm), qui causam de ambitu dixerunt, qui[*](dixerunt qui dixerunt, quia Nettleship: dixerunt. Quid? Peterson) accusati sunt ab eis qui erant ipsi ambitus condemnati; quos ego non idcirco esse arbitror in integrum restitutos quod planum fecerint illos ob rem iudicandam pecuniam accepisse sed quod iudicibus probarint[*](probarint Mbs: probaverint ya), cum[*](cum quod s, ed. V) in eodem genere in quo ipsi offendissent alios reprendissent, se ad praemia legis venire oportere. quapropter neminem dubitare existimo quin illa damnatio ambitus nulla ex parte cum causa Cluenti vestroque iudicio coniuncta esse possit.