Pro A. Cluentio

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.

inridebatur haec illius reconciliatio et persona viri boni suscepta, sicut in statuis inauratis quas posuit ad Iuturnae[*](ad Iuturnae b2y2s2: adiutura S: ad Diuturnae PMms1), quibus subscripsit reges ab se[*](a se Sba) in gratiam esse reductos. exagitabantur omnes eius[*](eius omnes a) fraudes atque fallaciae, tota vita in eius modi ratione versata aperiebatur, egestas domestica, quaestus forensis in medium proferebatur, nummarius interpres pacis et concordiae non probabatur. itaque tum Staienus cum idem defenderet quod Attius condemnatus est;

Cominii cum hoc agerent quod nos in tota causa[*](tota causahinc usque ad vv. non quaerunt (§107) defic. Mb1s: lac. supplet S in pag. insuta: supplem. hab. in mg. b, in mg. b, in textu xya) egimus probaverunt. quam ob rem, si Staieni damnatione Oppianicum iudicium corrumpere voluisse, Oppianicum iudici ad emendas sententias dedisse pecuniam iudicatum est, et,[*](est, et scripsi: est codd. (fort. si post Oppianicus supplendum)) cum ita constitutum sit ut[*](ut P: uti cett.) in illa[*](illa ulla S: nulla bxy2) culpa aut Cluentius sit aut Oppianicus, Cluenti nummus nullus iudici datus ullo vestigio reperitur[*](reperietur P), Oppianici pecunia post iudicium factum ab[*](ab P: a cett.) iudice ablata est: potest esse dubium quin illa damnatio Staieni non modo non sit contra Cluentium sed maxime nostram causam defensionemque confirmet?