Pro A. Cluentio

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.

quam quidem rationem vos, iudices, diligenter pro vestra sapientia et humanitate[*](et humanitate om. Sba) cogitare et penitus perspicere debetis, quid mali, quantum periculi uni cuique nostrum[*](vestrum Sb1a) inferre possit vis tribunicia, conflata praesertim invidia et contionibus seditiose concitatis. optimis hercule temporibus, tum cum homines se non iactatione populari sed dignitate atque innocentia tuebantur, tamen nec P.(Publius) Popilius[*](P. Sylvius: L. Sa: C. Mby: Sex. s) neque[*](neque Sa: nec Mm) Q.(Quintus) Metellus, clarissimi viri atque amplissimi[*](viri atque ampliss. Sa: atque ampliss. viri Mm), vim tribuniciam sustinere potuerunt, nedum his temporibus, his moribus, his magistratibus sine vestra sapientia ac sine iudiciorum remediis salvi esse possimus.

non fuit illud igitur[*](illud igitur Sa: igitur illud Mm) iudicium iudici simile, iudices, non fuit, in quo non modus ullus est adhibitus[*](ullus est adhibitus aa: est habitus Mm), non mos consuetudoque servata, non causa defensa; vis illa fuit et, ut saepe iam dixi, ruina quaedam atque tempestas et quidvis potius quam iudicium aut disceptatio aut quaestio. quod si quis est qui illud iudicium fuisse arbitretur[*](arbitretur s: arbitraretur Mby) et qui his rebus iudicatis standum putet, is tamen hanc causam ab illa debet seiungere. ab illo enim, sive quod in legem non iurasset sive quod ex[*](ex e a) lege subsortitus iudicem[*](iudicem del. Garatoni) non esset, multa petita esse dicitur; Cluenti autem ratio cum illis legibus quibus a Iunio multa petita est nulla potest ex parte[*](ex causa parte S) esse coniuncta.