Pro A. Cluentio
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.
quid ergo est causae quod nunc nostra defensio audiatur tanto silentio, tum[*](tum (cum s) Sa: tunc Mm) Iunio defendendi sui potestas erepta sit? quia tum in causa nihil erat praeter invidiam, errorem, suspicionem, contiones cotidianas seditiose[*](seditiones a) ac populariter concitatas. accusabat tribunus plebis idem in contionibus, idem ad subsellia; ad iudicium non modo de contione sed etiam cum ipsa contione veniebat. gradus illi Aurelii tum novi quasi pro theatro illi iudicio aedificati videbantur; quos ubi accusator concitatis hominibus complerat, non modo dicendi ab reo sed ne surgendi quidem potestas erat.
nuper apud C.(Gaium) Orchivium[*](C. Orchivium Sa: Corchium P: C. Orchinium Mm ab SMb1y: a b2ss), conlegam meum, locus ab iudicibus Fausto Sullae de pecuniis residuis[*](residuis Mm: repetundis aBa) non est constitutus, non quo[*](quo Mma, Nonius p. 10. 25: quod P, Priscian. (K. ii. 280)) illi aut exlegem esse Sullam[*](esse Sullam arbitrantur Priscian.) aut causam pecuniae publicae contemptam atque[*](atque om. P) abiectam putarent[*](putarunt Nonius), sed quod accusante tribuno plebis condicione aequa disceptari posse[*](posse Ms: p. S: posse publice b: posse p. r. y1: posse publice non y2: publice a) non putaverunt[*](putarunt a). quid conferam? Sullamne cum Iunio, an hunc tribunum plebis cum Quinctio, an vero tempus cum tempore? Sulla maximis opibus, cognatis, adfinibus, necessariis, clientibus plurimis, haec autem apud Iunium parva et infirma et ipsius labore quaesita atque conlecta; hic tribunus plebis modestus, pudens[*](pudens cod. Graevii: prudens Mma), non modo non seditiosus sed etiam seditiosis adversarius, ille autem acerbus, criminosus, popularis homo ac turbulentus; tempus hoc tranquillum atque placatum[*](placatum Sa: pacatum PMm), illud omnibus invidiae tempestatibus concitatum. quae cum ita essent, in Fausto tamen illi iudices[*](illi iudices om. s) statuerunt iniqua condicione reum causam dicere, cum adversario eius ad ius accusationis summa vis potestatis accederet.