Pro A. Cluentio
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.
multam petivit. qua lege? quod in legem non iurasset[*](iura essent a (? S)), quae res nemini umquam fraudi fuit, et quod C.(Gaius) Verres, praetor urbanus, homo sanctus et diligens, subsortitionem eius in eo codice non haberet qui tum interlitus proferebatur. his de causis C.(Gaius) Iunius condemnatus est, iudices, levissimis et infirmissimis, quas omnino in iudicium adferri non oportuit. itaque oppressus est non causa sed tempore.
hoc vos Cluentio iudicium putatis obesse oportere? quam ob causam? si ex lege subsortitus non erat Iunius aut si in aliquam[*](aliquam Sa: om. Mm) legem aliquando non iuraverat, idcirco illius damnatione aliquid de Cluentio iudicabatur? 'non' inquit; 'sed ille idcirco illis[*](illis PSa: his Mm) legibus condemnatus est, quod contra aliam[*](aliam aeliam as) legem commiserat.' qui hoc confitentur, possunt idem[*](iidem (idem) illud Psa: illud idem Mby) illud iudicium fuisse defendere? 'ergo' inquit 'idcirco[*](inquit idcirco PSa: idcirco inquit Mm) infestus tum populus Romanus[*](populus Rom. Sa: PR. Py1: praetor Mb1s: tr. pl. b2y2) fuit C.(Gaio) Iunio[*](fuit C. Iunio P: Iunio fuit Mma), quod illud iudicium corruptum per eum putabatur.' num igitur hoc tempore causa mutata est? num alia res, alia ratio illius iudici, alia natura[*](natura om. P) totius negoti nunc est ac tum fuit? non opinor ex eis rebus quae gestae sunt rem ullam potuisse mutari.