Pro A. Cluentio
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.
hic ego magis ut consuetudinem servem quam quod vos non vestra hoc sponte faciatis, petam a vobis ut me, dum de his singulis disputo, iudices[*](iudices Garatoni: iudiciis Mma), attente audiatis. condemnatus est C.(Gaius) Iunius qui ei quaestioni praefuerat; adde etiam illud, si placet: tum est condemnatus cum esset iudex quaestionis. non modo causae sed ne legi quidem quicquam per tribunum plebis laxamenti datum est. quo tempore illum a quaestione ad nullum aliud rei publicae munus abduci licebat, eo tempore ad quaestionem ipse abreptus est. at quam quaestionem[*](ad quam quaestionem abreptus est Ss)? voltus enim vestri, iudices, me invitant ut quae reticenda putaram[*](putaram Manutius: putarem Mma) libeat[*](libeat Mm: iubeant b2y2a (? S)) iam libere dicere.
quid? illa tandem quaestio aut disceptatio aut iudicium fuit? putabo fuisse. dicat qui volt hodie de illo populo concitato, cui tum populo[*](tum populo Sa: tum Mm) mos gestus est, qua de re Iunius causam dixerit; quemcumque rogaveris[*](rogaveris aa: rogaris Mm), hoc respondebit, quod pecuniam acceperit, quod innocentem circumvenerit. est haec opinio. at, si ita esset, hac lege accusatum fuisse[*](fuisse My: esse bs: om. a) oportuit qua accusatur habitus. at ipse ea lege quaerebat. paucos dies exspectasset[*](respectasset S) Quinctius. at neque privatus accusare nec sedata iam[*](iam om. Sa) invidia volebat. videtis igitur non in causa sed in tempore ac potestate spem omnem accusatoris fuisse.