Pro A. Cluentio
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.
an vero praevaricaretur? nam[*](nam b1, Pantagathus: iam Mb2sya) id quoque ad corrumpendum iudicium pertinet. sed quid[*](quod Sa) opus erat ad eam rem iudice sequestre? et omnino quam ob rem tota ista res per Staienum potius, hominem ab utroque alienissimum, sordidissimum, turpissimum, quam per bonum aliquem virum ageretur et amicum necessariumque communem? sed quid ego haec pluribus quasi de re obscura disputo[*](disputo aa), cum ipsa pecunia quae Staieno data est numero ac summa sua non modo quanta fuerit sed etiam ad quam rem fuerit ostendat? Sedecim dico iudices ut Oppianicus absolveretur corrumpendos fuisse; ad Staienum dcxl[*](dcxls: sexcenta et (om. et Sa) quadraginta cett.) milia nummum[*](nummum om. a) esse delata. si, ut tu dicis, gratiae conciliandae causa, quadraginta istorum accessio milium quid valet? si, ut nos dicimus, ut quadragena milia nummum sedecim iudicibus darentur, non Archimedes melius potuit discribere[*](discribere Kayser: describere Mma).
at enim iudicia facta permulta sunt a Cluentio iudicium esse corruptum. immo vero ante hoc tempus omnino ista ipsa res suo nomine in iudicium numquam est vocata. ita multum agitata, ita diu iactata ista res[*](ista res del. Garatoni) est ut hodierno die primum causa illa defensa sit, hodierno die primum veritas vocem contra invidiam his iudicibus freta miserit. verum tamen ista multa[*](ista multa Sba: multa ista Mmy) iudicia quae sunt? ego enim me ad omnia confirmavi et sic paravi ut docerem quae facta postea iudicia de illo iudicio dicerentur, partim ruinae similiora aut[*](aut partim autem b2y2a (? S)) tempestati quam iudicio et disceptationi fuisse[*](similis fuisse Ss1), partim nihil contra habitum valere, partim etiam pro hoc esse, partim esse eius modi ut neque appellata umquam iudicia sint neque existimata.