Pro A. Cluentio
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.
nam fuisse hunc tum[*](tum Sa: om. Mm) hominum sermonem recordari potestis, Cethegum, quod hominem odisset et quod eius improbitatem versari in re publica nollet et quod videret eum qui se ab reo pecuniam, cum iudex esset, clam atque extra ordinem accepisse confessus esset, salvum esse non posse, minus ei fidele consilium dedisse. in hoc si improbus Cethegus fuit[*](fuisset aa), videtur mihi adversarium removere voluisse; sin erat eius modi causa ut Staienus nummos se accepisse negare non posset, nihil autem erat periculosius nec turpius quam ad quam rem accepisset confiteri, non est consilium Cethegi reprendendum.
verum alia causa tum Staieni fuit[*](fuit om. Sa), alia nunc, Atti, tua est. ille cum re premeretur, quodcumque diceret, honestius diceret quam si quod erat factum fateretur; te vero illud idem quod tum explosum et eiectum est nunc rettulisse[*](retulisse (rei tul- M) Mb1s: re intulisse y: detulisse b2a) demiror. qui enim poterat tum in gratiam redire cum Oppianico Cluentius, qui cum matre? haerebat[*](matre habebat simultates aa) in tabulis publicis reus et accusator; condemnati erant Fabricii; nec elabi alio accusatore poterat Albius nec sine ignominia calumniae relinquere accusationem Cluentius[*](Cluentius poterat b2sy2a vero scripsi: ut Mm: iis b2ya: is Baiter).