Pro A. Cluentio

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.

at enim Staienus non fuit ab Oppianico sed a Cluentio ad iudicium corrumpendum constitutus. cur eum[*](eum Sb2ya: enim Mb1s), cum in consilium iretur, Cluentius et Cannutius abesse patiebantur? cur, cum[*](cur cum Sb2ya: cum Mb1s) in consilium mittebant, Staienum iudicem cui[*](cui Mm: cui quod as: quod t: qui Classen) pecuniam dederant non requirebant[*](requirebant (-bantur M) Mm: quaerebant as)? Oppianicus querebatur, Quinctius flagitabat; sine Staieno ne in consilium iretur tribunicia potestate effectum[*](effectum Sb2y11a: perfectum Mm: confectum y2) est. at condemnavit[*](condemnavit aa: damnavit Mm). hanc enim condemnationem dederat obsidem Bulbo et ceteris ut destitutus ab Oppianico videretur. qua re si istinc causa corrumpendi iudici, si[*](iudicii si b2a: iudicii Mm) istinc pecunia, istinc Staienus, istinc denique omnis fraus et audacia est, hinc pudor, honesta vita[*](vita Sa: vita et Mm), nulla suspicio pecuniae, nulla corrumpendi iudici causa, patimini[*](patiamini t) veritate patefacta atque omni errore sublato eo transire illius turpitudinis infamiam ubi cetera maleficia consistunt[*](consistunt aa: consistant Mm), ab eo invidiam discedere aliquando ad quem numquam accessisse culpam videtis.

at enim pecuniam Staieno dedit Oppianicus non ad corrumpendum iudicium sed ad conciliationem[*](conciliationis (reconc. y2) gratiam aa) gratiae. Tene hoc, Atti, dicere, tali prudentia, etiam usu atque exercitatione praeditum! sapientissimum esse dicunt eum cui quod opus sit ipsi veniat in mentem; proxime accedere illum qui alterius bene inventis obtemperet. in stultitia contra est. minus enim stultus est is cui nihil in mentem venit quam ille qui quod stulte alteri venit in mentem comprobat. ita[*](Ita scripsi: istam codd.: conciliationem gratiae add. Mm: conciliationis (reconc. y2) gratiam add. aa: ego delevi) Staienus tum recenti re, cum faucibus premeretur — sive ultro[*](sive ultro scripsi: iutro hab. S ante dedit: om. Mma) excogitavit sive, ut homines tum loquebantur, a P.(Publio) Cethego admonitus est[*](est Kayser: om. Mma) — istam dedit conciliationis[*](conciliationis gratiae Manutius) et gratiae fabulam[*](istam... fabulam om. a: del. Baiter (cf. Zielinski p. 200)).