Pro A. Cluentio
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.
qua re invidia remota quam dies mitigavit, oratio mea deprecata est, vestra fides atque aequitas a veritatis disceptatione reiecit, quid est praeterea quod in causa relinquatur? versatam esse[*](esse om. a) in iudicio pecuniam constat; ea quaeritur unde profecta sit, ab accusatore an ab[*](an ab an a s: an t) reo. dicit accusator[*](dicit accusator Sa: accusator dicit Mm) haec: 'primum gravissimis criminibus accusabam, ut nihil opus esset pecunia; deinde condemnatum adducebam, ut ne eripi quidem pecunia posset; postremo, etiam si absolutus fuisset[*](fuisset Sa: esset Mm), mearum tamen omnium fortunarum status incolumis maneret.' quid contra reus? 'primum ipsam[*](ipsam Mm: iam aa) multitudinem criminum et atrocitatem[*](criminum et atroc. Sa: et atroc. criminum Mm) pertimescebam; deinde Fabriciis propter conscientiam mei sceleris condemnatis me esse condemnatum sentiebam: postremo in eum casum veneram ut omnis mearum fortunarum status unius iudici periculo contineretur.[*](omnes... continerentur s)'
age, quoniam corrumpendi iudici causas ille multas et gravis habuit, hic nullam, profectio ipsius pecuniae requiratur. confecit tabulas diligentissime Cluentius. haec autem res habet hoc certe ut nihil possit neque additum neque detractum de re familiari latere. Anni sunt octo cum ista causa in ista meditatione versatur, cum omnia quae ad eam rem pertinent et ex huius et ex aliorum tabulis agitatis[*](agitatis Sbya: agitis Ms), tractatis, inquiritis, cum interea Cluentianae pecuniae vestigium nullum invenitis. quid? Albiana[*](Abbiana Sy2s) pecunia vestigiisne nobis odoranda est an ad ipsum cubile vobis ducibus[*](ducibus Mm: iudicibus SBa: indicibus Nettleship) venire possumus? tenentur uno in loco HS dcxl[*](dcxlMm: XXXX Sa (add. milia Ss)), tenentur apud hominem audacissimum, tenentur apud iudicem; quid voltis amplius?