Pro A. Cluentio

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.

itaque confiteor — licet enim iam impune hoc praesertim in loco confiteri — quod Oppianici non modo vita sed etiam nomen ante illud tempus populo ignotum fuisset, indignissimum porro videretur circumventum esse innocentem pecunia, hanc deinde suspicionem augeret Staieni improbitas et non nullorum eius similium iudicum turpitudo, causam autem ageret L.(Lucius) Quinctius[*](L. om. Sa), homo cum summa potestate praeditus[*](praeditus om. Sa, del. Baiter) tum ad inflammandos animos multitudinis accommodatus[*](accommodatus Sa: commodatus Mm), summam illi[*](illi Habito S) iudicio[*](iudicio aa: om. Mm) invidiam infamiamque esse conflatam. atque in hanc flammam recentem[*](recentem om. s) tum C. Iunium qui illi quaestioni praefuerat iniectum esse[*](esse iniectum Sa) memini, et illum hominem aedilicium iam praetorem opinionibus omnium[*](omnium Peterson: hominum Mma) constitutum non disceptatione dicendi sed clamore hominum[*](hominum om. a) de foro atque adeo de civitate esse sublatum.

neque me paenitet hoc tempore potius[*](tempore potius Sa: potius tempore Mm) quam illo causam A.(Auli) Cluenti defendere. causa enim manet eadem, quae mutari nullo modo potest, temporis iniquitas atque invidia recessit, ut quod in tempore mali fuit nihil obsit, quod in causa boni fuit prosit. itaque nunc quem ad modum audiar sentio, non modo ab eis quorum iudicium ac potestas est sed etiam ab illis quorum tantum est existimatio. at[*](at s: ac Mbya) tum si dicerem, non audirer, non quod[*](non quod quod Sa) alia res esset, immo eadem, sed tempus aliud. id adeo sic cognoscite. quis tum auderet dicere nocentem condemnatum esse Oppianicum? quis nunc audet[*](audet Sa: id audet Mm) negare? quis tum posset arguere ab Oppianico temptatum esse iudicium[*](temptatum esse iud. Sa: iud. temptatum esse Mm) pecunia? quis id hoc tempore infitiari potest? cui tum liceret docere Oppianicum reum factum esse tum denique cum duobus proximis praeiudiciis condemnatus esset? quis est qui id hoc tempore infirmare conetur?