Pro A. Cluentio
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.
condemnato Oppianico statim L.(Lucius) Quinctius, homo maxime popularis, qui omnis rumorum et contionum ventos conligere consuesset, oblatam sibi facultatem putavit ut ex invidia senatoria posset[*](possit Sa) crescere, quod eius ordinis iudicia minus iam probari populo arbitrabatur. habetur una atque altera contio vehemens et gravis; accepisse pecuniam iudices ut innocentem reum condemnarent tribunus plebis clamitabat[*](clamitabat Msa: clamabat P); agi fortunas omnium dicebat; nulla esse iudicia[*](iudicia esse a); qui pecuniosum inimicum haberet, incolumem esse neminem posse. homines totius ignari negoti, qui Oppianicum numquam vidissent, virum optimum et hominem pudentissimum pecunia oppressum esse[*](esse P: om. Mma) arbitrarentur, incensi suspicione rem in medium vocare coeperunt et causam illam totam deposcere.
atque illo ipso tempore in aedis T.(Titi) Anni, hominis honestissimi, necessarii et amici mei, noctu Staienus arcessitus ab Oppianico venit. iam cetera nota sunt omnibus, ut cum illo Oppianicus egerit de pecunia, ut ille se redditurum esse dixerit, ut eum sermonem audierint omnem[*](eum sermonem aud. omnem P: eorum sermonem omnem aud. Mm) viri boni qui tum consulto propter in occulto stetissent, ut res patefacta et in forum prolata et pecunia omnis Staieno[*](Staieno P: ab (a m) Staieno Mma) extorta atque erepta sit. huius Staieni persona populo iam nota atque perspecta ab nulla turpi suspicione abhorrebat; suppressam esse ab eo pecuniam quam pro reo pronuntiasset qui erant in contione non intellegebant; neque enim docebantur. versatam esse in iudicio mentionem pecuniae sentiebant[*](sentiebant aa:... ebant M: sciebant s: aiebant b1), innocentem reum condemnatum audiebant, Staieni[*](condemnatum... sententia om. a) sententia condemnatum videbant; non gratiis[*](gratiis S: gratis cett.) id ab eo factum esse, quod hominem norant, iudicabant. Similis in Bulbo, in Gutta, in aliis non nullis suspicio consistebat.