Pro A. Cluentio

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.

consurgitur in consilium, cum sententias Oppianicus, quae tum erat potestas, palam ferri velle dixisset ut Staienus scire posset quid[*](quid quod Sa) cuique deberet[*](deberet Sa: deberetur Mm). Varia iudicum genera; nummarii pauci sed omnes irati. Vt qui accipere in campo consuerunt eis candidatis quorum nummos suppressos esse putant inimicissimi solent esse, sic eius modi iudices infesti tum reo venerant; ceteri nocentissimum esse arbitrabantur, sed exspectabant[*](exspectabant Sa: spectabant (spera- y1) Mm) sententias eorum quos corruptos esse[*](esse P: om. Mma) putabant ut ex eis constituerent a quo iudicium corruptum videretur. ecce tibi eius modi sortitio ut[*](ut fuit ut aa) in primis Bulbo et Staieno et Guttae esset iudicandum! summa omnium exspectatio quidnam sententiae ferrent leves ac nummarii iudices. atque illi omnes sine ulla dubitatione condemnant.

hic tum iniectus est hominibus scrupulus et quaedam dubitatio quidnam esset actum[*](actum factum aa). deinde homines sapientes et ex[*](et ex P: ex Mma) vetere illa disciplina iudiciorum, qui[*](qui PSa: om. Mm) neque absolvere hominem nocentissimum possent neque eum de quo esset orta suspicio pecunia oppugnatum re illa incognita primo condemnare vellent,

non liquere
dixerunt. non nulli autem severi homines qui hoc statuerunt[*](statuerant coni. Peterson), quo quisque animo quid faceret spectari oportere, etsi alii pecunia accepta verum iudicabant, tamen nihilo minus se superioribus suis iudiciis constare putabant oportere; itaque damnarunt. quinque omnino fuerunt qui illum vestrum innocentem Oppianicum sive imprudentia[*](impudentia b2a) sive misericordia sive aliqua suspicione sive ambitione adducti[*](abducti St) absolverunt[*](absolverunt Pb1a: absolverent Mb2sy).