Pro A. Cluentio
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.
quod si hanc apud eosdem[*](eosdem P: eos cett.) ipsos censores mihi aut alii causam agere licuisset, hominibus tali prudentia praeditis[*](praeditis P: om. cett.) certe probavissem; res enim indicat nihil ipsos habuisse cogniti, nihil comperti; ex tota ista[*](ista Ernesti: ipsa codd.) subscriptione rumorem quendam et plausum popularem esse quaesitum. nam in P.(Publium) Popilium[*](P. Vrsinus: L. codd.) qui Oppianicum condemnarat subscripsit L.(Lucius) Gellius, quod is pecuniam accepisset quo innocentem condemnaret. iam id ipsum quantae divinationis est, scire innocentem fuisse reum quem fortasse numquam viderat, cum homines sapientissimi, iudices, ut nihil dicam de eis[*](iis bxy: his Sa) qui condemnarunt, causa cognita sibi[*](sibi bxy: sibi esse Sa) dixerint[*](dixerint ed. R: dixerunt codd.) non liquere!
verum esto; condemnat Popilium Gellius, iudicat eum[*](iudicat eum scripsi: iudicat... S: iudicat cett.) accepisse a Cluentio pecuniam. negat hoc Lentulus; nam Popilium, quod erat libertini filius, in senatum non legit, locum quidem senatorium ludis et cetera ornamenta relinquit[*](relinquit Lambinus: reliquit codd.) et eum omni ignominia liberat. quod cum facit, iudicat eius sententia gratiis[*](gratiis S: gratis cett.) esse Oppianicum condemnatum. et eundem Popilium postea Lentulus in ambitus iudicio pro testimonio diligentissime laudat. qua re si neque L.(Lucii) Gelli iudicio stetit Lentulus neque Lentuli existimatione contentus fuit Gellius, et si uterque censor censoris opinione standum non[*](standum ne Sb1xy) putavit, quid est quam ob rem quisquam nostrum censorias subscriptiones omnis fixas et in perpetuum ratas putet[*](putet Mm: putat Sa) esse oportere?