Pro A. Cluentio
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.
at in ipsum habitum animadverterunt. nullam quidem ob turpitudinem, nullum ob totius vitae non dicam vitium sed erratum. neque enim hoc homine sanctior neque probior neque in omnibus officiis retinendis diligentior esse quisquam potest; neque illi aliter dicunt, sed eandem illam famam iudici corrupti secuti sunt; neque ipsi secus existimant quam nos existimari volumus de huius pudore, integritate, virtute, sed putarunt praetermitti accusatorem non potuisse[*](potuisse posse Madvig), cum animadversum esset in iudices. qua de re tota[*](tota om. a) si unum factum ex omni antiquitate protulero, plura non dicam.
non enim mihi exemplum summi et clarissimi viri, P.(Publii) Africani, praetereundum videtur; qui cum esset censor et in equitum censu C.(Gaius) Licinius Sacerdos prodisset, clara voce ut omnis contio audire posset dixit se scire illum verbis conceptis peierasse[*](periurasse S); si qui contra vellet dicere[*](vellet dicere Sa: dicere vellet Mm), usurum esse eum suo testimonio. deinde cum nemo contra[*](nemo contra Sa: contra nemo Mm) diceret, iussit equum traducere. ita[*](ita Sa: itaque Mm) is cuius arbitrio et populus Romanus et exterae gentes contentae esse consuerunt[*](consuerunt Mma: consuerant Angelius) ipse sua scientia ad ignominiam alterius contentus non fuit. quod si hoc habito facere licuisset, facile illis ipsis iudicibus et falsae suspicioni et invidiae populariter excitatae restitisset.