Pro A. Cluentio
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.
video igitur, iudices, animadvertisse censores in iudices quosdam illius consili Iuniani, cum istam ipsam causam subscriberent. hic illud primum[*](illud primum Sa: primum illud Mm) commune proponam, numquam animadversionibus censoriis hanc civitatem ita contentam ut rebus iudicatis fuisse. neque in re nota consumam tempus; exempli causa[*](exempli causa y2a (? S)) ponam illud unum[*](unum illud s), C.(Gaium) Getam, cum a L.(Lucio) Metello et Cn.(Gnaeo) Domitio censoribus ex senatu eiectus esset, censorem esse ipsum postea[*](esse ipsum postea Sa: ipsum postea esse Mm) factum et, cuius mores erant a censoribus[*](erant a censoribus Sa: a censoribus erant Mm) reprehensi, hunc postea et populi Romani et eorum qui in ipsum animadverterant moribus praefuisse. quod si illud iudicium putaretur, ut ceteri turpi iudicio damnati in perpetuum omni honore ac dignitate privantur, sic hominibus ignominia notatis neque ad honorem aditus neque in curiam reditus esset.
nunc si quem Cn.(Gnaei) Lentuli aut L.(Lucii) Gelli libertus[*](libertum Ss1) furti condemnarit, is omnibus ornamentis amissis numquam ullam honestatis suae partem reciperabit; quos autem ipse[*](ipse ille S) L.(Lucius) Gellius et Cn.(Gnaeus) Lentulus, duo censores, clarissimi viri sapientissimique homines, furti et captarum pecuniarum nomine notaverunt, ei[*](ei om. m) non modo in senatum redierunt sed etiam illarum[*](illarum om. Ms) ipsarum rerum iudiciis absoluti sunt. neminem voluerunt maiores nostri non modo de existimatione cuiusquam sed ne pecuniaria quidem de re minima esse iudicem, nisi qui inter adversarios convenisset. quapropter in omnibus legibus quibus exceptum est de quibus causis aut magistratum capere non liceat aut iudicem legi aut alterum accusare, haec ignominiae causa praetermissa est[*](causa est praetermissa Zielinski p. 200). timoris enim causam[*](causam om. a), non vitae poenam in illa potestate esse voluerunt. itaque non solum illud ostendam quod iam videtis,