Pro A. Cluentio
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.
sequitur id quod illi iudicium appellant, maiores autem nostri numquam neque iudicium nominarunt neque proinde ut rem iudicatam observarunt, animadversio atque auctoritas censoria[*](animadversio atque auctoritas censoria Manutius: animadversionem atque auctoritatem censoriam Mma). qua de re ante quam dicere incipio, perpauca mihi de meo officio verba facienda[*](faciunda a) sunt, ut a me cum huiusce periculi tum[*](periculi tum periculo a) ceterorum quoque officiorum et amicitiarum ratio conservata esse videatur. nam mihi cum viris fortibus qui censores proxime fuerunt ambobus est amicitia; cum altero vero, sicuti[*](sicuti Sa: sicuti et Mm) plerique vestrum[*](vestri a) sciunt, magnus usus et summa utriusque officiis[*](officiis Manutius: officii Mma) constituta necessitudo[*](necessitudo Mm: consuetudo aa: censuit B) est[*](est om. a).
qua re quicquid de subscriptionibus eorum mihi dicendum erit, eo dicam animo ut omnem orationem[*](orationem Angelius: rationem Mma) meam non de illorum facto sed de ratione censoria habitam existimari velim; a Lentulo autem, familiari meo, qui a me pro eximia sua virtute summisque honoribus quos a populo Romano adeptus est honoris causa nominatur, facile hoc, iudices, impetrabo ut, quam ipse adhibere consuevit in amicorum periculis cum[*](cum Sa: om. Mm) fidem et diligentiam tum[*](tum eam S) vim animi libertatemque dicendi, ex[*](ex Sa: in Mm) hac mihi concedat ut tantum mihi sumam quantum sine huius periculo praeterire non possim[*](possim Sa: possum Mm). A me tamen, ut aequum est, omnia caute pedetemptimque dicentur ut neque fides huius[*](huius Mm: eius Sa) defensionis relicta neque cuiusquam aut dignitas laesa aut amicitia violata esse videatur.