Pro A. Cluentio

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.

deinde, si tanta vis fuit istius criminis ut, qua quisque lege ex illis iudicibus reus factus esset, tamen hac plaga periret, cur in tanta multitudine accusatorum, tantis praemiis, ceteri rei facti non sunt? hic profertur id quod iudicium appellari non oportet, P.(Publio) Septimio Scaevolae litem eo nomine esse aestimatam. cuius rei quae consuetudo sit, quoniam apud homines peritissimos dico, pluribus verbis docere non debeo. numquam enim ea diligentia quae solet adhiberi in ceteris iudiciis, eadem reo damnato adhibita est.

in litibus aestimandis fere iudices aut, quod sibi eum quem semel condemnarunt inimicum putant esse, si qua[*](si qua Ss: si quae cett.) in eum lis capitis inlata est, non[*](non non inviti Mommsen) admittunt aut, quod se perfunctos iam esse arbitrantur cum[*](cum quod S) de reo iudicarunt, neglegentius attendunt cetera. itaque et maiestatis absoluti sunt permulti quibus damnatis de pecuniis repetundis lites maiestatis[*](maiestatis aa: om. Mm) essent aestimatae, et hoc cotidie fieri videmus ut reo damnato de pecuniis repetundis, ad quos pervenisse pecunias in litibus aestimandis statutum sit, eos idem[*](eos idem Baiter: eosdem Sa: eos illi Mm) iudices absolvant; quod cum fit, non iudicia rescinduntur sed hoc statuitur, aestimationem litium non esse iudicium[*](iudicium om. Sa). Scaevola condemnatus est aliis criminibus frequentissimis Apuliae testibus. omni contentione pugnatum est uti[*](uti Sa: ut Mm) lis haec capitis aestimaretur. quae res si rei iudicatae pondus habuisset, ille postea vel isdem[*](ab isdem Madvig) vel aliis inimicis reus hac lege ipsa factus esset.