Pro A. Cluentio

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.

at condemnarat, at causam totam non audierat, at in contionibus omnibus[*](omnibus om. s) a L.(Lucio) Quinctio, tribuno plebis[*](trib. pl. Ss: om. cett.), vehementer erat et saepe vexatus. illa igitur omnia[*](omniafort. crimina) Quinctiana iniqua, falsa, turbulenta, popularia, seditiosa iudices[*](iudices supplevi: om. codd. (cf. Rab. perd. 7, Pis. 94)) iudicaverunt[*](iudicaverunt (-arunt B) SBa: iudicia fuerunt Mm (cf. Zielinski p. 137)). esto, potuit esse innocens Falcula. iam ergo aliquis[*](aliqui a) Oppianicum gratiis condemnavit, iam non eos Iunius subsortitus est qui pecunia accepta condemnarent, iam potest[*](potest scripsi: putarer S (cum v. l. potuerunt): potuit Mm: putaretur b2y2a (Fuitne põt in archetypo? cf. §94). Cf. Quintil. vii. 1. 50 iam multum acti est. Potest aliquis non adfuisse et heres esse.) aliquis[*](aliqui Msa) ab initio non sedisse et tamen Oppianicum gratiis condemnasse[*](condemnasset Sy2a). verum, si innocens Falcula, quaero quis sit[*](quis sit b2: qui sit S (?) y2a: quis Ms) nocens; si hic gratiis condemnavit, quis accepit? nego rem esse ullam cuiquam[*](cuiquam Madvig: in quemquam Mma) illorum obiectam quae Fidiculanio non obiecta[*](non obiecta Sa: obiecta non cett.) sit, aliquid[*](aliquid Mma: nego aliquid Angelius: aut quicquam Madvig) fuisse in Fidiculani causa quod idem non esset in ceterorum.

aut hoc iudicium reprehendas tu cuius accusatio rebus iudicatis nitebatur[*](nitebatur Sa: niti videbatur Mm) necesse est aut, si hoc verum esse concedis, Oppianicum gratiis condemnatum esse fateare. quamquam satis magno argumento esse debet quod ex tam multis iudicibus absoluto Falcula nemo reus factus est. quid enim mihi damnatos ambitus conligitis alia lege, certis criminibus, plurimis testibus? cum primum illi ipsi debuerint potius accusari de pecuniis repetundis quam ambitus. nam si in ambitus iudiciis hoc eis[*](iis ba: his Msy) obfuit, cum alia lege causam dicerent, certe, si propria lege huius peccati adducti essent, multo plus obfuisset.