Pro A. Cluentio

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.

neque iniuria. facite[*](facite Mm: fecit aBa) enim ut non solum mores et adrogantiam eius[*](et arrog. eius Sa: eius et (om. et by) arrog. Mm) sed etiam voltum atque amictum atque etiam[*](etiam aa: om. Mm) illam usque ad talos demissam purpuram recordemini. is, quasi non esset ullo modo ferendum se ex iudicio discessisse victum, rem ab[*](ab My: a bsa) subselliis ad[*](ad aa: in Mm) rostra detulit. et iam[*](et iam Mm: etiam aa) querimur saepe hominibus novis non satis magnos in hac civitate esse fructus? nego usquam umquam fuisse maiores; ubi si quis ignobili loco natus ita[*](ita sit ita SBa) vivit ut nobilitatis dignitatem virtute tueri posse videatur, usque eo pervenit quoad eum industria cum innocentia prosecuta est.

si quis autem hoc uno nititur quod sit ignobilis, procedit saepe longius quam si idem ille esset cum isdem suis vitiis[*](vitiis civis a) nobilissimus. Vt Quinctius — nihil enim dicam de ceteris — si fuisset homo nobilis, quis eum cum illa superbia atque intolerantia ferre potuisset? quod eo loco fuit, ita tulerunt ut, si quid haberet a natura[*](a Naugerius: in codd.) boni, prodesse ei putarent oportere, superbiam autem atque adrogantiam eius deridendam magis arbitrarentur propter humilitatem hominis quam pertimescendam. sed ut illuc revertar, quo tempore Fidiculanius est absolutus[*](absolutus est s), tu qui iudicia[*](iudicia Sa: ea iudicia Mm) facta commemoras quid[*](quid S (?) a: quaero, quid Mm) tum esse existimas iudicatum? certe gratiis iudicasse.