Pro A. Cluentio

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.

iam insolentiam noratis hominis, noratis animos eius ac spiritus tribunicios. quod erat odium, di immortales! quae superbia, quanta ignoratio[*](ignoratio My1: ignorantia bsy2a) sui, quam gravis atque intolerabilis adrogantia! qui illud iam[*](iam Sa: etiam Mm) ipsum acerbe tulerit, ex quo illa nata sunt omnia, non sibi ac defensioni suae condonatum[*](condonatum Mb2sy2: condemnatum Sb1y1a) esse Oppianicum; proinde quasi non satis signi esse debuerit ab omnibus eum fuisse desertum qui se ad patronum illum contulisset. erat enim Romae summa copia patronorum, hominum eloquentissimorum atque amplissimorum, quorum certe aliquis defendisset equitem Romanum in municipio suo nobilem, si honeste putasset eius modi causam posse defendi.

nam Quinctius quidem quam causam umquam antea dixerat, cum annos ad quinquaginta natus esset? quis eum umquam non modo in patroni sed in lautioris[*](lautioris SB laudatoris aut (om. aut b1y1) Mm) advocati loco viderat? qui quod rostra iam diu vacua locumque illum post adventum L.(Lucii) Sullae a tribunicia voce desertum oppresserat multitudinemque desuefactam iam[*](desuefactam iam Sa: iam desuefactam Mm) a contionibus ad veteris consuetudinis similitudinem revocarat[*](revocarat Sba: revocaverat Msy), idcirco cuidam hominum generi paulisper iucundior fuit. atque idem quanto in odio postea fuit illis ipsis[*](fuit illis ipsis Baiter: suis ipsis Sa: suis illis ipsis fuit Mm) per quos in altiorem locum ascenderat!