Pro A. Cluentio

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.

ac ne ex facto solum sapientes illos iudicetis, sed etiam ex hominibus[*](nominibus Naugerius (2)) ipsis quod hi[*](hi Sa: ii bxy) fecerunt[*](fecerunt ba: fecerint Sxy) rectissime ac sapientissime factum probetis, quis P.(Publio) Octavio Balbo ingenio prudentior, iure peritior, fide, religione, officio diligentior aut sanctior commemorari potest? non absolvit. quis Q.(Quinto)[*](quis Q. by2a: quisque Sxy1) Considio constantior, quis iudiciorum atque eius dignitatis quae in iudiciis publicis versari debet peritior, quis virtute, consilio, auctoritate praestantior? ne is quidem absolvit. longum est de singulorum virtute ita[*](ita illa Torrentius) dicere, quaeque[*](quaeque iam scripsi: quae quia codd.) iam cognita sunt ab omnibus verborum ornamenta non quaerunt. qualis vir M.(Marcus) Iuventius Pedo fuit ex vetere illa iudiciorum[*](iudiciorum (-or- sup. lin.) S, Manutius: iudicum cett. (cf. §76)) disciplina, qualis L.(Lucius) Caulius mergus, M.(Marcus) Basilus[*](Basilus Lambinus: Basilius codd.), C.(Gaius) Caudinus! qui omnes in iudiciis publicis iam tum florente re publica floruerunt. ex eodem numero L.(Lucius) Cassius, Cn.(Gnaeus) Heius[*](Heius Mm: Heiutus (Hevi- a) Sa) pari et integritate et prudentia; quorum nullius sententia est Oppianicus absolutus. atque in[*](in b2y2a: ex Mm) his omnibus natu minimus, ingenio et diligentia et religione par eis quos antea commemoravi, P.(Publius) Saturius, in eadem sententia fuit.

O innocentiam Oppianici singularem! quo in reo qui absolvit ambitiosus, qui distulit cautus, qui condemnavit constans existimatur. haec tum agente[*](agente Sa: agitante Mm) Quinctio neque in contione neque in iudicio demonstrata sunt; neque enim ipse dici patiebatur nec per multitudinem concitatam consistere cuiquam in dicendo licebat. itaque ipse postquam Iunium pervertit, totam causam[*](totam causam Sa: causam totam Mm) reliquit; paucis enim diebus illis et ipse privatus est factus et hominum studia defervisse intellegebat. quod si, per quos dies Iunium accusavit, Fidiculanium accusare voluisset, respondendi Fidiculanio potestas facta non esset. ac primo quidem omnibus illis iudicibus qui Oppianicum condemnarant minabatur.