Pro A. Cluentio
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.
tum etiam illi quinque qui imperitorum hominum rumusculos aucupati tum illum absolverunt iam suam clementiam laudari magno opere nolebant; a quibus si qui quaereret sedissentne iudices in C.(Gaium) Fabricium, sedisse se dicerent; si interrogarentur num quo crimine is esset accusatus praeterquam veneni eius quod quaesitum habito diceretur, negarent; si deinde essent rogati quid iudicassent, condemnasse se dicerent; nemo enim absolvit. eodem modo quaesitum si esset de Scamandro, certe idem respondissent; tametsi ille una sententia est absolutus, sed illam unam nemo tum istorum suam dici vellet.
Vter igitur facilius suae sententiae rationem redderet, isne qui se et sibi et rei iudicatae constitisse dicit, an ille qui se in principem malefici lenem, in adiutores eius et conscios vehementissimum esse respondit[*](respondet cod. Graevii)? quorum ego de sententia non debeo disputare; neque enim dubito quin ei[*](ii S: om. a) tales viri suspicione aliqua perculsi repentina de statu suo declinarint[*](declinarint mg. Lambini: declinarent codd.). qua re eorum qui absolverunt misericordiam non reprendo, eorum qui in iudicando superiora iudicia secuti sunt sua sponte, non Staieni fraude, constantiam comprobo, eorum vero qui sibi non liquere dixerunt sapientiam laudo, qui absolvere eum quem nocentissimum cognorant et quem ipsi bis iam[*](iam sup. lin. hab. S, om. a) antea condemnarant nullo modo poterant, condemnare, cum tanta consili infamia et tam atrocis rei suspicio esset iniecta, paulo posterius patefacta re maluerunt.