Pro Fonteio

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 6. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1911.

fuit, fuit illis iudicibus divinum ac singulare, iudices[*](iudices l, Naugerius (1): iudicium (-ii k) cett. ), consilium, qui se non solum de reo[*](reo iudicium (iud. facere k) add. codd.: del. Naugerius (1)) sed etiam de accusatore[*](de accusatore del. Müller ), de teste iudicare arbitrabantur, quid fictum, quid fortuna ac tempore adlatum, quid pretio corruptum, quid spe aut metu depravatum, quid a cupiditate aliqua aut inimicitiis profectum videretur. quae si iudex non amplectetur omnia consilio, non animo ac mente circumspiciet, si, ut quidque[*](ut quidque quicquam χl: quidquid Naugerius (1)) ex illo loco dicetur, ex oraculo aliquo dici arbitrabitur, profecto satis erit, id quod dixi antea, non surdum iudicem[*](iudicem del. Madvig ) huic muneri atque officio praeesse; nihil erit quam ob rem ille nescio quis sapiens homo ac multarum rerum peritus ad res iudicandas requiratur.