Pro Fonteio
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 6. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1911.
an vero illi equites Romani quos nos vidimus, qui nuper in re publica iudiciisque maxime[*](maximis codd.: corr. Klotz ) floruerunt, habuerunt tantum animi, tantum roboris ut L. Crasso, M. Scauro[*](L. Crasso M. Scauro k: L. Scauro V: M. Scauro χ ) testi non crederent; vos Volcarum[*](Vulgarum V: Belgarum ς: corr. Graevius ) atque Allobrogum testimoniis non credere timetis? si inimico testi credi non oportuit, inimicior Marcello Crassus aut Fimbriae Scaurus ex civilibus studiis atque obtrectatione domestica quam huic Galli? quorum qui optima[*](optima k: optumo V: optumi χl ) in causa sunt, equites, frumentum pecuniam semel atque iterum ac saepius[*](saepius semper Mommsen ) invitissimi dare coacti sunt, ceteri partim ex veteribus bellis agro multati, partim ab hoc ipso bello superati et oppressi.