Pro Fonteio
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 6. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1911.
ecquem[*](haec quem V: et quem ς: corr. ed. R (ita mox)) vere[*](verefort. fere) commemorare possumus parem consilio, gravitate, constantia, ceteris virtutibus[*](virtutis Koch ), honoris, ingeni, rerum gestarum ornamentis M. Aemilio Scauro fuisse? tamen huius cuius[*](eius Schütz ) iniurati nutu prope terrarum orbis regebatur iurati testimonio neque in C. Fimbriam neque in C. Memmium creditum est; noluerunt ei[*](ii .11. V ) qui iudicabant hanc patere inimicitiis viam, quem quisque odisset, ut eum testimonio posset[*](posset kl, ed. R: possit Vχ ) tollere. quantus in L. Crasso pudor fuerit, quod ingenium, quanta auctoritas, quis ignorat? tamen is cuius etiam sermo testimoni auctoritatem habebat, testimonio ipso, quae in M. Marcellum inimico animo dixit, probare non potuit.