Pro Fonteio

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 6. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1911.

'at hoc Galli negant.' at ratio[*](at ratio l, Faernus: atrio V: actio ς ) rerum et vis argumentorum coarguit. potest igitur testibus iudex non credere? cupidis et iratis et coniuratis et ab religione remotis non solum potest sed etiam debet. etenim si, quia Galli dicunt, idcirco M. Fonteius nocens existimandus est, quid mihi opus est sapiente iudice, quid aequo quaesitore, quid oratore non stulto? dicunt enim Galli; negare non possumus. hic si ingeniosi et periti et aequi iudicis has partis esse existimatis ut, quoniam quidem testes dicunt, sine ulla dubitatione credendum sit, salus [*](Salus Manutius: salus priores ) ipsa virorum fortium innocentiam tueri non potest; sin autem in rebus iudicandis non minimam partem tenere [*](tenere supplevi ) ad unam quamque rem aestimandam[*](aestimandam Naugerius (2): existimandam codd. ) momentoque suo ponderandam sapientiam[*](sapientia ς ) iudicis[*](iudicis V: iudicis tenet χl: iudicis adhibetur k ), videte [*](videte suppl. Faernus ) ne multo vestrae[*](vostrae V2 ) maiores gravioresque partes sint[*](sint V: sunt ς ) ad cogitandum quam ad dicendum meae.