Pro Fonteio
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 6. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1911.
mihi enim semper una quaque de re testis non solum semel verum etiam breviter interrogandus est[*](est Klotz: et codd.: est et Orelli ), saepe etiam non interrogandus, ne aut irato facultas ad dicendum data aut cupido auctoritas attributa esse videatur; vos et saepius eandem rem animis agitare et diutius uno quoque [*](quoque suppl. ed. Hervag. ) de teste cogitare potestis et, si quem nos interrogare noluimus[*](nolumus ed. R ), quae causa nobis tacendi fuerit existimare debetis. quam ob rem, si hoc iudici praescriptum lege aut officio putatis, testibus credere, nihil est cur alius alio iudice melior aut sapientior existimetur[*](existimetur his Vk (e duplici lectione -tur et -tis)). Vnum est enim et simplex aurium iudicium et promisce[*](promiscue χ2kl ) et communiter stultis ac sapientibus ab natura datum.