Pro Fonteio

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 6. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1911.

video, iudices, esse crimen et genere ipso magnum—vectigal enim esse impositum fructibus nostris dicitur, et pecuniam permagnam ratione ista cogi potuisse confiteor—et invidia[*](invidiam codd.: corr. Ernesti ) vel maximum [*](maximum suppl. Pluygers ); maxime enim inimici hanc rem sermonibus divolgare[*](divulgari Pluygers ) voluerunt. sed ego ita existimo, quo maius crimen sit id quod ostendatur esse falsum, hoc maiorem ab eo iniuriam fieri qui id confingat. volt enim magnitudine rei sic occupare animos eorum qui audiunt ut difficilis aditus veritati relinquatur.

de crimine vinario.
de bello Vocontiorvm[*](Contionum V ).
de
dispositione hibernorvm.