Pro Fonteio
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 6. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1911.
satis opinor esse perspicuum, iudices, hanc rationem munitionis neque ad M. Fonteium pertinere et ab eis esse tractatam[*](tractatum V1: tractatum V2 ) quos nemo possit reprehendere. cognoscite nunc de crimine vinario, quod illi invidiosissimum et maximum esse voluerunt. crimen a Plaetorio, iudices, ita constitutum est, M. Fonteio[*](M. k, Halm: a Vχl ) non in Gallia primum venisse in mentem ut portorium vini institueret, sed hac[*](hac V: om. ς ) inita iam ac[*](inita iam ac Kayser: in Italiam (-a ς) ac (hac χl, om. k) codd. ) proposita ratione Roma profectum. itaque Titurium Tolosae quaternos denarios in singulas vini amphoras portori nomine exegisse; Croduni Porcium et munium ternos et [*](et supplevi ) victoriatum[*](victoriatum scripsi: victoriatos m. codd.: victoriatos Angelius: del. Mommsen ), Vulchalone Servaeum binos et victoriatum[*](et victoriatos m. codd.: corr. Mommsen (mendum e duplici lectione -os et -um ortum)); atque in his locis[*](locis secrodunt (= scilicet Croduni et) Vulchalone add. codd.: del. Vrsinus his codd.: corr. Halm ) ab eis portorium esse exactum si qui Cobiomago[*](Cobiomacho (-ia- ς) codd.: corr. Mommsen )—qui vicus inter Tolosam et Narbonem est—deverterentur[*](devort. V2 ) neque Tolosam ire vellent; Elesiodulis[*](Elesiodulis (an -duni?) C. Annium ... exegisse Pantagathus: elesioduluscantum ... exegissent codd. ) C. Annium senos denarios ab eis qui ad hostem portarent exegisse.