Pro Fonteio

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 6. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1911.

quid? civium Romanorum quae voluntas est? nemo est ex tanto numero quin[*](quin ς: quia V ) hunc optime de provincia, de imperio, de sociis et civibus meritum esse arbitretur. quoniam igitur, iudices[*](iudices k: vidctis cett. (cf. § § 21, 42)), qui oppugnatum[*](oppugnent χl, ed. R ) M. Fonteium cognostis[*](cognostis post velint hab. k ), qui defensum velint, statuite nunc quid vestra aequitas, quid populi Romani dignitas postulet, utrum colonis vestris, negotiatoribus vestris, amicissimis atque antiquissimis sociis et credere et consulere malitis, an eis[*](malitis an iis k: malitisanis V: an adversariis χl ) quibus neque propter iracundiam fidem neque propter infidelitatem honorem habere debetis.